[211] EPISTOLA XI.

Ornatissimo Viro

D. AUSONIO ab HOXVIIR.

Amico summo.

Mantgum.

Non mirum, mi AUSONI, te ad me rarius scribere cum caeteri quoque amici, an adhuc vivas dubitent. Non possum autem induci, ut sola tabellariorum inopia in caussa sit, sed potius id matrimonii impedimentis adscribere soleo. Ad communis Patriae quietem tuis literis nunciatam valde exultabam, verum paulo post aliorum literis significatum mihi fuit novum illic bellum instaurari. Quod hactenus tamen (si vera sunt quae nunciantur) non infeliciter gestum est. Ferunt enim Groningam & Covordiam Caesareae ditioni accessisse, ac Gelrum rebus suis apud nostrates pene dissidere. Sic tumultuante Phrysia non satis opportune frater tuus rediit. Verum spero parum vobis a Gelro illic fore periculi, si Caesar adversus Gallum feliciter pugnaverit. Scire autem aveo quibus conditionibus Groninga se dediderit, & quae descissendi causae fuerint, nam hic sane nihil cognoscere potui. De rebus Caesaris quas habui ad fratrem tuum misi. De ERASMO arbitror te quae scire cupivisti ex eodem cognovisse. Ex diuturno autem morbo nunc meliuscule valet, neque tamen eum quicquam commentari audio. Sed H. Frob. scribit eum totum esse in Origene, qui proximis nundinis emendatus exibit. Bene Vale, AUSONI ornatissime. Datum Spirae. XV. Iul. MDXXXVI.

VlGLIUS.